Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Latinska.doc
Скачиваний:
8
Добавлен:
30.04.2019
Размер:
657.41 Кб
Скачать

Текст іii

De Alexandra Macedono

Fortuna Philippo, Macedonum regi, uno die tres iucundas res (ledit Regis aurlga in Olympiis vicerat; unus e Macedonum ducibus acri impetu hostium exercftum superavgrat; valldus filius, Alexander, rcgi natus erat. Turn sacerdotes Philippo dixerunt: «Оmina Alexandro Iccunda sunt. Infans tuus, inter victorias natus, magna faciet: omnes hostes vincet, regnum tuum augebit. Alexandri fama per orbem terra-ftim volabit». Philippus sacerdotum omlna magno gaudio accepit. Alexandri autem vires in dies crescebant, quod puer corpus saepe ixercebat. Ita valldus et fortis adulescens fuit.

Текст IV

De Diogene philosopho

Diogenes philosophus Sparta Athenas iter faciebat. In itinere vir Graecus DiogSnem interrogavltt «Unde venis, о Diogenes? Quo is?» Tunc sapiens statim: «A viris, inquit, ad mulieres». Existimabat enim Athenienses nimis molles et luxuriae cupTdos mulienbus esse similes.

Текст VI De Archimedes sepulcro

Archimedis sepulcrum, a Syracusanis ignoratum, a Cicerone repcrtum est. Magna erat frequentia sepulcrorum ad portas Agrigenttnas, inulta autem sepulcra antiquissima, vepnbus undique saepta, vix oculis cerni poterant. Cicero quaestor erat in Sicilia, diligenter omnia Oculis collustravit, et animadvertit contumeliam, in qua inerat sphae-rae flgura et суlindri, quae in summo Archimedis sepulcro posita scie-bat. Muiti sunt statim servi missi; via ad sepulcrum ab eis expedTta est, locus purgatus et apertus: turn sepulcrum Archimedis apparuit.

Текст VII De erroribus Ulixis

Craeci, postquam urbem Troiam ceperunt, naves solverunt. Sed multi eorum tempestatibus disiecti sunt. Ulixes, rex Ithacorum, longis erroribus per maria actus est. Socii Ulixis boves sacras Solis dei interfecerunt et ad cenam paraverunt. Iuppfter omnes naves Ulixis fulmlne I regit sociosque necavit. Uiixes, tempestate coactus, ad insulam Ogy-giam pcrvenit, ubi nympha Calypso habitabat et ibi septem annos vixtt a nympha deceptus.

Denique Calypso a deis admomta Ulixem in patriam rermsit. Sed Neptunus mox navem eius fregit, Ulixes fame et frigore confectus ad Phaeacum insulam actus est. Paulo post ab incolis insulae in patriaml missus est.

Текст VIII De historia Romana

Rerum scriptores saepe de Graecis et Romanis narrant. Apud Romanos Titus Livius et Publius Cornelius Tacitus clari rerum scriptorei erant. Titus Livius in libris suis res gestas Romanorum ab urbe condita enarrat. Primum reges Romam administrabant. Romae conditor, Romulus, primus rex erat. Tarquinius Superbus, vir severus et iniustus, ulfimus rex Romanorum erat. Tarquinio expulso (коли Тарквіній був вигнаний), senatus populusque Romanus rem publicam administrabant. Duo consules magistratibus praeerant. Exercftus imperatori parebant Milites magnos labores et multa pericula pro patria tolerabant.

Текст IX De Spartanis

Athenienses artibus et litteris illustriores erant, Spartani autem omnium Graecorum fortissimi. Asperrimis enim moribus a pueris educabantur et ad belli labores maxime idonei erant. Etiam hieme acerrima, levissima veste induebantur. Attamen frigora atrocissima tolerabant quotidie in frigida Eurotae aqua natantes et, pedibus nudis, celerrimo gradu, montes maxime arduos ascendes. Sitim quoque et famem patiebantur. Itaque in bello plerumque superiores, raro inferiores, fuerunt.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]